dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et
loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte
populum meum ut sacrificet mihi
quod si adhuc rennuis et retines eos
ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et
asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et
possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae
pertinent ad filios Israhel
constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus
verbum istud in terra
fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt
omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel
nihil omnino periit
et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his
quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non
dimisit populum
et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus
cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in
hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in
universa terra Aegypti
tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et
sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum
turgentium in hominibus et in iumentis
nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera
quae in illis erant et in omni terra Aegypti
induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut
locutus est Dominus ad Mosen
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram
Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum
super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit
similis mei in omni terra
nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum
peste peribisque de terra
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam
et narretur nomen meum in omni terra
adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis
non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens
tempus
mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae
habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa
fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea
grando morientur
qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere
servos suos et iumenta in domos
qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et
iumenta in agris
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut
fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super
iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti
extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit
tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram
pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti
et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque
fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa
terra Aegypti ex quo gens illa condita est
et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae
fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam
agri percussit grando et omne lignum regionis confregit
tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non
cecidit
misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos
peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii
orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut
dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas
ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias
quia Domini est terra
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum
Deum
linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset
virens et linum iam folliculos germinaret
triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad
Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit
pluvia super terram
videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et
tonitrua auxit peccatum
et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum
nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per
manum Mosi